- PONTII de Leon
- PONTII de Leonillustris Hispaniae Familia, in Baetica provinc. floret. Initiô A. C. 1430. Petro Poncio Leonensi, ex Dominis de Marchena, Comitis Metellini seu Medellin titulus datus; dein ille in Civitatem Arcuensem (de Arcos) translatus est A. C. 1445. Eius filiorum primus Iohannes genuit Rodericum et Emanuelem, qiorum ille Marchio de Cadiz creatus est, dein Dux de Cadiz, tum de Arcos: pater Franciscae, Ludovico Pontie de Leon Dn. de Villagarsia et Marchioni de Zara (filio Petri et Ludovici, Rodericô primô, ut dictum est, Comite nati, nepoti) nuptae. In horum liberis Franciscus posteritatem habuit, in oppido Xerez de la Frontera: sed maior Roidericus Dux de Arcos, Marchio de Zara et Comes de Casares ac reliquorum, in quos illi tituli propagati sunt, fuit sator. Iste (Emanuel, Iohannis alter filius) Comes de Baylen a Rege appellatus est; sed A. C. 1618. ultimus ex eius posteris Petrus Comes Baylen improlis decessit: Unde ob successionem controversiae ortae. Reliquorum series ita habet. Petrus Ponce seu Pontius de Leon, Dominus de Villagarsia, pater fuit ex Leonora (filia Laurentil sua rezii de Figueroa) Ludovici Ponce de Leon, Marchionis, de Zara: quô et Franciscâ agnatâ genitus Rodericus Pontius de Leon, Dux de Oreos, Mariam sibi iunxit Gironam (Iohanne Telleziô Girone, Comite Urennae, defunctô A. C. 1528. genitam) atque ex ea suscepit Ludovicum Christophorum Ponce de Leon Ducem de Arcos, maritum Mariae Toletanae (filiae Laurentii Suarezii Figueroa Comitis de Feria) et ex ea patrem Roderici I. Ponce de Leon Ducis de Arcos; cuius, ex ex Teresia Zuniga, filius Ludovicus Pontius de Leon Marchio de Zara, e coniuge Victoria Toletana Columna (filia Petri de Toledo Osorio Marchionis de Villafranca, Ducis de Fernandina) suscepit Rodericum II. Pontium de Leon, Ducem de Arcos et Fratres. A. C. 1622. Phil. Iac. Spenerus Theatr. Nobil. Europ. Part. 2. p. 73. et in Ind.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.